Salve, et bene advenisti in paginam meam domesticam in lingua aeterna scripta, tibi gratias multas ago propter salutationem tuam. Vocor Sergius (Hispanice Sergio), in Hispania (scisne caput nostrum sexto saeculo Constantinopolis fuisse?) in urbe parva Unio (Hispanice La Unión) (terra poetarum ut María Cegarra et Asensio Sáez) habito. Unio apud Mediterraneum sita est et haud procul a Murcia (urbs maxima regionis Murcianae) et Lucenta (hodie Alicante). Die XVI mensis Octobriis (libra ergo sum, sed in astrologia omnino non credo) anno MCMLXX natus sum, minimus trium liberorum. In illo die, sed duos ante annos, Ioannes Paulus II in papa Ecclesiae Catholicae creatus erat.

Lingua mea patria Hispanica est, sed peregrinis linguis discendis operam dedi (exempli gratia, linguam Anglicam, Francogallicam, Italicam et ceteras), inter quas Latinam, quam non sine difficultate anno MMXVI didici. Alias linguas nunc mihi non est otium loquendi; aliae autem linguae iam oblitus sum.

Delector libris auctorum Russicorum ut Theodorus Dostoevskij et Leo Tolstoj, sed etiam opera Sancti Augustini et Beniamini Franklin. Mihi placet certamina praeclarissimae Barcinonensis Pediludii Societas (FC Barcelona) aspicere, qua defensor sum. Pedilusor meus dilectus Dacoromanus Georgius "Gica" Hagi (saepe "Maradona Carpates" nuncupatur) erat.

Amo musicam compositorum classicorum (praecipue Ricardus Wagner), sed etiam eam quam in lingua Vasconica cantata est et musicam ecclesiasticam sine instrumentis (a cappella). Avus Salvador (pater matris) et mater et soror clavichordio canebant, ego autem citharam elegi (nam facilius ea canere esse putavi quam clavichordio, sed vae, erravi).

Anno MMXV librum parvum fabularum in lingua Hispanica scripsi, qui El rey Syr y otros cuentos appellatur. (Hic pretio modico eum emere potes, si vis.)

Si tu quoque Latine scis atque epistolas scribis, scribe mihi precor! Perlibenter et cito respondebo tibi.

Curate tu tuique omnes.


www.000webhost.com