Sergio Gómez Hernández

Salve! Bene advenisti in paginam meam domesticam in lingua aeterna scripta, tibi gratias multas ago propter visitam tuam. Vocor Sergius (Hispanice Sergio), in Hispania in urbe parva Unio (terra poetarum ut María Cegarra et Asensio Sáez) haud procul a Carthago Nova sita (scisne caput nostram saeculo sexto Constantinopolis esse?) die XVI mensis Octobriis (libra ergo sum, sed in astrologia omnino non credo) anno MCMLXXX natus sum. In illa die, sed duos ante annos, Ioannes Paulus II in papa Ecclesiae Catholicae electus erat.

Sermo patrius meus lingua Hispanica est, sed peregrinis linguis ediscendis operam impedi (exempli gratia, lingua Anglica, Francogallica, Italica et ceterae), in quibus linguam Latinam, quam "sine molestia" anno MMXVI didici.

Delector libris auctorum Russicorum ut Theodorus Dostoevskij et Leo Tolstoj, sed etiam opera Caroli Dickens et Sancti Augustini. Mihi placet certamina praeclarissimae Barcinonensis Pediludii Societas (FC Barcelona) aspicere, cuius defensor sum. Pedilusor meus dilectus Dacoromanus Georgius "Gica" Hagi (saepe Maradona Carpates appellatur) erat.

Amo et musicam compositorum classicorum (praecipue Ricardus Wagner et Ludovicus van Beethoven) et illam cantorum vascorum ut Benito Lertxundi et musicam ecclesiasticam sine instrumentis (a cappella) ut haec. Avus et mater et soror clavichordium canebant, ego autem citharam elegi (nam facilius eam canere esse credebam quam clavichordium, sed vae, erravi).

Anno MMXV librum fabularum in lingua Hispanica scripsi, quo El rey Syr y otros cuentos praetitulatus est. (Hic pretio modico eum emere potes, si vis).

Si tu quoque Latine loqueris atque epistolas scribis, scribe mihi precor! Perlibenter et cito respondebo tibi.

Curate tu tuique omnes.

www.000webhost.com