Salve, et bene advenisti in paginam meam domesticam in lingua aeterna scripta, tibi gratias multas ago propter salutationem tuam. Vocor Sergius (Hispanice Sergio), in Hispania (scisne caput nostrum sexto saeculo Constantinopolis fuisse?) in urbe parva Unio (Hispanice La Unión) (terra poetarum ut María Cegarra et Asensio Sáez) habito. Unio apud Mediterraneum sita est et haud procul a Murcia (urbs maxima regionis Murcianae) et Lucenta (hodie Alicante) distat.

Die XVI mensis Octobriis (ergo libra sum, sed in astrologia nullo modo credo) anno MCMLXXX natus sum, minimus trium liberorum. In illa die, sed duos ante annos, Ioannes Paulus II in papa Ecclesiae Catholicae creatus erat. 

Lingua mea patria Hispanica est, sed peregrinis linguis discendis operam dedi (exempli gratia, linguam Anglicam, Francogallicam, Italicam, et ceteras), inter quas Latinam, quam non sine difficultate anno MMXVI didici. Ceteras linguas nunc mihi non est otium loquendi; ceterarum autem linguarum jam oblitus sum.

Cum essem parvulus jam pronus eram ad musicam poesiamque, et a pueritia semper scriptor esse optavi. Delector libris auctorum Russicorum ut Theodorus Dostoevskij et Leo Tolstoj et opera Sancti Augustini  et Arthuri Schopenhauer. Mihi placet certamina praeclarissimae Barcinonensis Pediludii Societas (FC Barcelona) aspicere, de qua defensor sum. Pedilusor meus dilectus Dacoromanus Georgius "Gica" Hagi (persaepe "Maradona Carpatum" nuncupatur) erat.

Delector musica compositorum classicorum (praecipue Ricardus Wagner et Ludovicus Van Beethoven); qua in lingua Vasconica cantata est; musica ecclesiastica sine instrumentis (a cappella) atque musica rustica ex Civitatibus Foederatis. Avus Salvador (pater matris, qui ipse canere didicit) et mater et soror clavichordio canebant, ego autem citharam elegi (nam facilius ea canere esse putavi quam clavichordio, sed vae, erravi). Anno MMXV librum parvum fabularum in lingua Hispanica scripsi, qui El rey Syr y otros cuentos inscribebatur. (Hic pretio modico eum emere potes, si vis.)

Si tu quoque Latine scis atque epistolas scribis, scribe mihi precor! Perlibenter et cito respondebo tibi.